Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos : et moverunt castra nocte,● ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito : et filii, qui erant ex arce, erant illis duces.● Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum :● adhuc enim dispersus erat exercitus a castris.● Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit : et quærebat eos in montibus, quoniam dixit : Fugiunt hi a nobis.● Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant :● et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium.● Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.● Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.● Et nunc clamemus in cælum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie :● et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.● Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.● Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.● Et congressi sunt : et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum.● Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.● Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.● Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est,● et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.● Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte.● Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.● Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium.● Et fugerunt omnes in campum alienigenarum :● et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.● Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus.● Et facta est salus magna in Israël in die illa.● Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant.● Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.● Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.● Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.● Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.● Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.● Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.● Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.● Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.● Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.● Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.● Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.● Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.● Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,● et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.● Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.● Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei :● et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.● Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.● Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.● Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.● Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius :● et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus : et ædem, et atria sanctificaverunt.● Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.● Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo.● Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant.● Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni :● et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.● Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.● Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis.● Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis.● Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas.● Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.● Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio.● Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt.● Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ.●
1 Machabaeorum 4
book root: c336d0f1…d932ec chapter root: 09a4b2fd…29d04d