Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari.● Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.● Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.● Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.● Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.● Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.● Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.● Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,● Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,● Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem.● Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,● Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,● Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,● Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.● Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.● Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari.● Et hæc nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei.● Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.● Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.● Gersom : Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus,● Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.● Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,● Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,● Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.● Filii Elcana, Amasai et Achimoth● et Elcana. Filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,● Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.● Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia.● Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,● Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.● Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca :● et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.● Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,● filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,● filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,● filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,● filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,● filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.● Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,● filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ,● filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,● filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,● filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.● Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,● filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ,● filii Amasai, filii Boni, filii Somer,● filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.● Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.● Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei.● Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,● Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,● Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,● Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.● Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant.● Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum :● agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.● Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,● Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,● Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.● De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.● Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.● Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.● Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.● Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum :● dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,● et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.● Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,● Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,● necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.● Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.● Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.● De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,● Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.● De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,● Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.● Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.● Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus :● trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,● Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.● Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,● sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.●
1 Paralipomenon 6
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: ed5b8b7f…2b166f