Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus :● et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii : Annæ autem non erant liberi.● Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.● Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes :● Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.● Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus :● sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam : porro illa flebat, et non capiebat cibum.● Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles ? et quare non comedis ? et quam ob rem affligitur cor tuum ? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii ?● Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,● cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,● et votum vovit, dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem : dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.● Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.● Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,● dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.● Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.● Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.● Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.● Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.● Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino : reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam : et recordatus est ejus Dominus.● Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium : vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.● Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.● Et Anna non ascendit : dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.● Et ait ei Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum : precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.● Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus :● et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.● Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine : ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.● Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.● Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait :●
1 Samuelis (1 Regum) 1
book root: 3b5fc803…89ff96 chapter root: 7f4903f1…f582cb