Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.● Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.● Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.● Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.● Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.● Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.● Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.● Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.● Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.●
2 Paralipomenon 27
book root: 44ee5c0c…f6d19d chapter root: 1b207cda…4a0a96