Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.● Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.● Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ : elevator meus, et refugium meum ; salvator meus : de iniquitate liberabis me.● Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.● Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.● Funes inferni circumdederunt me : prævenerunt me laquei mortis.● In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.● Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata : quoniam iratus est eis.● Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.● Inclinavit cælos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.● Et ascendit super cherubim, et volavit : et lapsus est super pennas venti.● Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.● Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.● Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.● Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos.● Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.● Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.● Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.● Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.● Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.● Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.● Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.● Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non amovi a me.● Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.● Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.● Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.● Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.● Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.● Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.● In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.● Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.● Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum ?● Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.● Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;● docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.● Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.● Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.● Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.● Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.● Accinxisti me fortitudine ad prælium : incurvasti resistentes mihi subtus me.● Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos.● Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos.● Delebo eos ut pulverem terræ ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.● Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium : populus quem ignoro serviet mihi.● Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi.● Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.● Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.● Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.● Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.● Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo :● magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.●
2 Samuelis (2 Regum) 22
book root: b1fcbd40…7ed4ee chapter root: 4390be5c…8d1f56