Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.● Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.● Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.● Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem :● eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.● Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus.● Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam.● Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.● In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda,● et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.● Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus :● et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus.● Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron :● excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis :● et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa.● Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum.● Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.● Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens :● Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me.● Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali.● Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa.● Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha.● Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes.● Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.● Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.● Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.● Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon.● Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.● Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis,● propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël.● Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?● Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.● Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis.● Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.●
3 Regum (1 Regum) 15
book root: b9ca6228…66d90d chapter root: eed32b14…ab850a