Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.● Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,● semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.● Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.● Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum :● qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.● Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,● jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.● Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.● Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.● Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :● et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate :● neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.● Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt :● spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.● In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.● Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,● in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.● Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :● aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,● nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.● Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.● Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.● Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum.● Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :● simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.● Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.●
Actus Apostolorum 24
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: ebd938a6…63b6e1