Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere :● De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,● maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones : propter quod obsecro patienter me audias.● Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi :● præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.● Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus :● in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.● Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?● Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,● quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam.● Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.● In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,● die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.● Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare.● Ego autem dixi : Quis es, domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.● Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,● eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,● aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.● Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni :● sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.● Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.● Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,● si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.● Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt.● Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.● Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.● Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.● Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.● Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.● Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.● Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.● Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.●
Actus Apostolorum 26
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: 49b427f7…5b09c5