Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.● Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.● Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.● Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.● Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.● At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.● In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.● Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.● Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :● qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.● Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.● Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.● Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos :● ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.● Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.● Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.● Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,● qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.● Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.● Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.● At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.● Rogamus autem a te audire quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.● Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.● Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant.● Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,● dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.● Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.● Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.● Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.● Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,● prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.●
Actus Apostolorum 28
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: ea295287…0d721a