Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.● Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.● Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.● Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.● Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.● Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.● Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.● Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.● Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :● cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.● Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.● Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.● Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.● Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.● Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :● nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.● Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.● Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,● dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :● Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.● Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.● Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.● In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.● Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.● Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.● Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.● Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :● et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.● Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.● Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?● Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.● Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.● In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit ? quoniam tolletur de terra vita ejus.● Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?● Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.● Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?● Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.● Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.● Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.● Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.●
Actus Apostolorum 8
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: 2e9993d8…ff6e3a