Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,● ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.● Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.● Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :● quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.● Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :● ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,● qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.● Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.● Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.● Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.● Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.● Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?● Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :● ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.● Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.● Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.● Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.● Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.● Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?● Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.● Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :● nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,● ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam :● quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.● Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :● sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :● et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :● ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.● Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :● ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.●
Ad Corinthios I 1
book root: 67d96610…618e92 chapter root: c257ad80…6273b0