Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,● lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.● Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?● Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?● ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.● Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.● Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.● Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.● Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.● Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.● Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.● Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,● uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.● Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.● Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.● Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?● Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.● Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.● Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.● Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.● Nemo itaque glorietur in hominibus.● Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :● vos autem Christi : Christus autem Dei.●
Ad Corinthios I 3
book root: 67d96610…618e92 chapter root: 29824a97…0d3e53