Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me :● æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.● Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.● Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.● Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.● Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.● Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?● Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.● Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.● Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.● Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.● Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.● Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.● Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.● Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.● Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),● quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.● Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.● Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.● Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.● Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :● Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego.● Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.● A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.● Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,● in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus :● in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,● præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.● Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?● Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.● Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.● Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet :● et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.●
Ad Corinthios Ii 11
book root: 9839cea1…1fdf66 chapter root: 3ee7d78b…5388be