Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ :● quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :● quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,● cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.● Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,● ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.● Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.● Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.● Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.● Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :● nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.● Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.● Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.● In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :● Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.● Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,● quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.● Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :● non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :● devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.● Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.● Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,● sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.● Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.●
Ad Corinthios Ii 8
book root: 9839cea1…1fdf66 chapter root: 81f2d6ca…c8c4ad