Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :● et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.● Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,● qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,● cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.● Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :● quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.● Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.● Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.● Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.● Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :● neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.● Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,● et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.● Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,● ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,● neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :● deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :● alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.● Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.● Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.● Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :● tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :● et in me clarificabant Deum.●
Ad Galatas 1
book root: faf56e26…565158 chapter root: 98e6865d…9c0b39