Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :● novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :● qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :● tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.● Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?● Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.● Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.● Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.● Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.● Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.● Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :● et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.● Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?● Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?●
Ad Hebraeos 1
book root: d9e3b4ed…294b74 chapter root: 2b29512c…9739c2