Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,● et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.● Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.● Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,● audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :● ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.● Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.● Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :● propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :● obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,● qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,● quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :● quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :● sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.● Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :● jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?● Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :● si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.● Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :● ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.● Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.● Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.● Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,● Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.● Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.●
Ad Philemonem 1
book root: 5fd4eaa9…53ca1e chapter root: 56125808…fb6ba8