De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :● et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.● Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.● Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.● Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.● Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.● Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :● neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.● Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.● Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.● Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.● Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.● Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.● Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :● et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.● Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.● Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.● Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.●
Ad Thessalonicenses Ii 3
book root: fa3225ac…e1f345 chapter root: ff050264…e85811