Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.● Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas.● Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.● Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.● Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.● Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.● Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.● Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.● Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.● Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.● Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.● Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.● Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.● Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.● Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.● Sponsa Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius.●
Canticum Canticorum 4
book root: ad5e1dd6…e5775c chapter root: 14d53474…db04fb