Sponsa Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.● Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.● Sponsus Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.● Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.● Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.● Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.● Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.● Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.● Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?● Sponsa Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.● Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.● Chorus Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.●
Canticum Canticorum 6
book root: ad5e1dd6…e5775c chapter root: 3b927f5f…394ef2