Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?● Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.● Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.● Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.● Chorus Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sponsus Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.● Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.● Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.● Chorus Fratrum Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?● Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.● Sponsa Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.● Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.● Sponsa Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.● Sponsus Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.● Sponsa Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.●
Canticum Canticorum 8
book root: ad5e1dd6…e5775c chapter root: a1dbabae…246fa8