Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :● quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.● Ne comedatis quæ immunda sunt.● Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,● cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.● Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.● De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.● Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.● Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :● quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.● Omnes aves mundas comedite.● Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,● ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :● et omne corvini generis,● et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :● herodium ac cygnum, et ibin,● ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,● onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.● Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.● Omne quod mundum est, comedite.● Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.● Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,● et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.● Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,● vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :● et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :● et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.● Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.● Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.●
Deuteronomium 14
book root: 1aba6364…b52e74 chapter root: 1d0351ab…d522a2