Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis : sed reduces fratri tuo,● etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat.● Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.● Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.● Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.● Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem : non tenebis eam cum filiis,● sed abire patieris, captos tenens filios : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.● Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente.● Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.● Non arabis in bove simul et asino.● Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.● Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.● Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,● quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem :● tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :● et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,● imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis :● apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,● condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ.● Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,● ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur : quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui.● Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Israël.● Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,● educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui.● Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus :● puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.● Sola erat in agro : clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.● Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit :● dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ.● Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.●
Deuteronomium 22
book root: 1aba6364…b52e74 chapter root: d72472fa…196126