Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.● Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,● ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.● Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :● et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,● et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,● et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.● Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.● Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :● audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.● Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :● Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.● Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.● Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :● Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.● Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.● Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.● Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.● Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen.● Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.● Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.● Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen.● Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.● Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.● Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.● Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.●
Deuteronomium 27
book root: 1aba6364…b52e74 chapter root: 961ce90e…0467c5