Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,● et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,● et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.● Dixitque Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.● Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino :● et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem.● Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.● Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.● Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.● Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,● in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,● et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.●
Deuteronomium 34
book root: 1aba6364…b52e74 chapter root: 11397607…3f0afd