Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.● Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.● Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ?● Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æternum stat.● Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur ; ibique renascens,● gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.● Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.● Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.● Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.● Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.● Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.● Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;● et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.● Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.● Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.● Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.● Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :● eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem.●
Ecclesiastes 1
book root: 2163169f…52272c chapter root: 4cea4b27…a79109