Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.● Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.● Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.● In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.● In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.● Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.● Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.● Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.● Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis ?● Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.● Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum.● Brevem languorem præcidit medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur.● Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.● Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :● quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.● Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.● Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.● Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.● Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.● Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.● Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.● Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.● Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.● In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius.● Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.● Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.● Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum.● Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.● Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.● Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.● Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.● Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?● Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.● Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.●
Ecclesiasticus 10
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 416efb71…9f3a41