Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.● Quis sufficit enarrare opera illius ?● quis enim investigabit magnalia ejus ?● virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?● Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.● Cum consummaverit homo, tunc incipiet : et cum quieverit, aporiabitur.● Quid est homo ? et quæ est gratia illius ? et quid bonum aut quid nequam illius ?● Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt : et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.● Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.● Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.● Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis.● Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem.● Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum.● Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.● Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.● Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.● Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato.● Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos.● Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce.● Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.● Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.● Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.● Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.● Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.● Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.● A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei.● Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.● Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.● Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impluerunt proverbia et judicia.● Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.● Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.● Ne oblecteris in turbis nec in modicis : assidua enim est commissio illorum.● Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitæ tuæ.●
Ecclesiasticus 18
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 00476e4b…983005