Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere !● Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :● sic qui facit per vim judicium iniquum.● Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum.● Est tacens qui invenitur sapiens : et est odibilis qui procax est ad loquendum.● Est tacens non habens sensum loquelæ : et est tacens sciens tempus aptum.● Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.● Qui multis utitur verbis lædet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.● Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.● Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.● Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.● Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.● Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiæ autem fatuorum effundentur.● Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt.● Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est.● Hodie fœneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi.● Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius :● qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum !● neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ; similiter et quod non erat habendum.● Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet.● Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.● Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.● Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.● Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personæ autem acceptione perdet se.● Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.● Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit.● Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem ambo hæreditabunt.● Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.● Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.● Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.● Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.● Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?● Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.●
Ecclesiasticus 20
book root: a661f464…d824a4 chapter root: fa626fc9…6f85dd