Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis.● Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,● et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus ?● Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum.● Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me.● Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.● Doctrinam oris audite, filii : et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.● In vanitate sua apprehenditur peccator : et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.● Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa.● Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis.● Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.● Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.● Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit : et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :● et si in vacuum juraverit, non justificabitur : replebitur enim retributione domus illius.● Est et alia loquela contraria morti : non inveniatur in hæreditate Jacob.● Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur.● Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum : est enim in illa verbum peccati.● Memento patris et matris tuæ : in medio enim magnatorum consistis :● ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas.● Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.● Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem.● Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat :● et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem.● Homini fornicario omnis panis dulcis : non fatigabitur transgrediens usque ad finem.● Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ?● Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.● Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum :● et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.● Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.● Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur.● Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.● Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :● primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.● Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur :● non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum :● derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur.● Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.● Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.●
Ecclesiasticus 23
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 5be450d2…8aeae4