Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo : et qui prævalet manu mandata servat.● Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius : et iterum redde proximo in tempore suo.● Confirma verbum, et fideliter age cum illo : et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.● Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.● Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam :● et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur.● Si autem potuerit reddere, adversabitur : solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem :● sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis :● et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.● Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.● Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.● Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.● Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.● Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.● Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.● Super scutum potentis● et super lanceam● adversus inimicum tuum pugnabit.● Vir bonus fidem facit pro proximo suo : et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.● Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam.● Repromissorem fugit peccator et immundus.● Bona repromissoris sibi ascribit peccator : et ingratus sensu derelinquet liberantem se.● Vir repromittit de proximo suo : et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.● Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.● Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.● Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam : et qui conatur multa agere incidet in judicium.● Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.● Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.● Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.● Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.● Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.● Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet :● transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.● Exi a facie honoris amicorum meorum : necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.● Gravia hæc homini habenti sensum : correptio domus, et improperium fœneratoris.●
Ecclesiasticus 29
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 20d9e4b5…df3f2e