Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis.● Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe :● ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.● Loquere major natu : decet enim te● primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.● Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.● Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.● Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.● Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.● Adolescens, loquere in tua causa vix.● Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.● In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.● In medio magnatorum non præsumas : et ubi sunt senes non multum loquaris.● Ante grandinem præibit coruscatio : et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.● Et hora surgendi non te trices : præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,● et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo :● et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.● Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.● Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.● Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.● Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.● Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem :● etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.● Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.● In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides : nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum.● Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.● In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum.● Qui credit Deo attendit mandatis : et qui confidit in illo non minorabitur.●
Ecclesiasticus 32
book root: a661f464…d824a4 chapter root: c96c1ede…bd57d5