Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus.● A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.● Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.● Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.● Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?● Ad agnitionem hominum virtus illorum : et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.● In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis : et non consummabuntur opera ejus.● Pax enim Dei super faciem terræ.● Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominum, et ipse curabit te.● Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.● Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico :● etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.● Est enim tempus quando in manus illorum incurras :● ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.● Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.● Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare : et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.● Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam :● et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem :● a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.● In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.● Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.● Noli oblivisci, neque enim est conversio : et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.● Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie.● In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.● Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.● Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.● Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.● Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit : qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam : cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.● Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri : vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur.● Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.● Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.● Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.● In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.● Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.● Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.● Sine his omnibus non ædificatur civitas,● et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.● Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur :● sed creaturam ævi confirmabunt : et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.●
Ecclesiasticus 38
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 0b27c9a5…e5b1b8