Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ.● Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.● In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ? fornacem custodiens in operibus ardoris :● tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos.● Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.● Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi.● A luna signum diei festi : luminare quod minuitur in consummatione.● Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione.● Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose.● Species cæli gloria stellarum : mundum illuminans in excelsis Dominus.● In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.● Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum : valde speciosus est in splendore suo.● Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ : manus Excelsi aperuerunt illum.● Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui.● Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves.● In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.● In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus.● Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus :● et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus.● Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor.● Gelu sicut salem effundet super terram : et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.● Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua : super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis :● et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne.● Medicina omnium in festinatione nebulæ : et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.● In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum : et plantavit in illa Dominus insulas.● Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur.● Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.● Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia.● Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.● Gloriantes ad quid valebimus ? ipse enim omnipotens super omnia opera sua.● Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.● Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.● Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude.● Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis.● Quis videbit eum et enarrabit ? et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?● Multa abscondita sunt majora his : pauca enim vidimus operum ejus.● Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.●
Ecclesiasticus 43
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 32a43d2e…af5b52