Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,● maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël.● Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas !● Quis ante illum sic restitit ? nam hostes ipse Dominus perduxit.● An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo ?● Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique : et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.● Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios :● ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis :● et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.● Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel.● Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem,● ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo.● Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino,● ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo :● et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.● Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.● In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob : et in fide sua probatus est propheta,● et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.● Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.● Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :● et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim :● et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.● Et post hoc dormivit : et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ : et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.●
Ecclesiasticus 46
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 41f4dfc5…5426f9