Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.● Qui induxit in illos famem : et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt : non enim poterant sustinere præcepta Domini.● Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter.● Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi ?● qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei :● qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo :● qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis :● qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophetas facis successores post te :● qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum :● qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.● Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt.● Nam nos vita vivimus tantum : post mortem autem non erit tale nomen nostrum.● Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus : in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum :● nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus.● In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.● In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram :● et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.● Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata.● Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.● In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.● Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes mulieres.● Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum : et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.● Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis : sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.● Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini :● nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.● In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.● Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum.● Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.●
Ecclesiasticus 48
book root: a661f464…d824a4 chapter root: 12cfa4fa…4a4799