jessetree

Ecclesiasticus 5

book root: a661f464…d824a4 chapter root: 406b18be…afe4f7

Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit. Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor. De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur : misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius. Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris : super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. Justifica pusillum et magnum similiter.