Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias :● cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :● et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.● Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista.● Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.● Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.● Duo autem dracones : ego sum, et Aman.● Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.● Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :● et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.● Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :● et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.● Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.●
Esther 10
book root: 4f801042…6c9912 chapter root: 5cdf87bc…e39923