Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.● Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem :● et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.● Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.● Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,● et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens :● altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.● Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.● Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu.● Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.● Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur :● Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere.● Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.● Accede igitur, et tange sceptrum.● Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ?● Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.● Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.● Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.● Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.●
Esther 15
book root: 4f801042…6c9912 chapter root: a1e92f3f…dc8f69