Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :● Ruben, Simeon, Levi, Judas,● Issachar, Zabulon et Benjamin,● Dan et Nephthali, Gad et Aser.● Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.● Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,● filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.● Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.● Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.● Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.● Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.● Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :● oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,● atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.● Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,● præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.● Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.● Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?● Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.● Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.● Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.● Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.●
Exodus 1
book root: 9bdb1172…c070ff chapter root: c300db8f…e13acf