Hæc sunt judicia quæ propones eis.● Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.● Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.● Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.● Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :● offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.● Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.● Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.● Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.● Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.● Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.● Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.● Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.● Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.● Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.● Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.● Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.● Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :● si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.● Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.● Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.● Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.● Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,● oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,● adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.● Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.● Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.● Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.● Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.● Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.● Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.● Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.● Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,● reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.● Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.● Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.●
Exodus 21
book root: 9bdb1172…c070ff chapter root: 50d7f3d3…f5b991