Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,● et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,● ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,● marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.● Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,● tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,● mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,● et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,● vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :● oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.● Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :● Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.● Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.● Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.● Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum● inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.● Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.●
Exodus 31
book root: 9bdb1172…c070ff chapter root: 42e57cba…d8f404