His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.● Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.● Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.● Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.● Eduxitque eum foras, et ait illi : Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.● Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.● Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.● At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?● Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.● Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.● Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.● Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.● Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.● Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.● Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.● Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.● Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.● In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,● Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,● et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,● et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.●
Genesis 15
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 2375914b…aa054c