Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.● Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.● Cecidit Abram pronus in faciem.● Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.● Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.● Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.● Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.● Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.● Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.● Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :● et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.● Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :● eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.● Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.● Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.● Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.● Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?● Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.● Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.● Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.● Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.● Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.● Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.● Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.● Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.● Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :● et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.●
Genesis 17
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 3e00fe26…8d8117