Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.● Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.● Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.● Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,● et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :● sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.● Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.● Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.● Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.● Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.● Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :● et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.● Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.● Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.● Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :● præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;● de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.● Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.● Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.● Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.● Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.● Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.● Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.● Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.● Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.●
Genesis 2
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 8ce52d0b…cb1e38