Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :● quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.● Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.● At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.● Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :● filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.● Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.● Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.● Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,● quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.● Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.● Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et● hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,● Masma quoque, et Duma, et Massa,● Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.● Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.● Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.● Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.● Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :● qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.● Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.● Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.● Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.● Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.● Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.● Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.● Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.● Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.● Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,● ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.● Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.● Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?● Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.● Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.●
Genesis 25
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: fbfa4d8a…e66274