Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.● Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.● Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.● Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.● Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.● Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,● ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.● Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :● et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,● et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.● Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :● augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.● Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :● Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.● Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;● tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.● Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.● Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,● nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.● Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :● Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.● Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.● Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.● Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.● Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,● Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.● Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.● Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,● parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.● Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.● Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?●
Genesis 34
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 01f1bd53…515bad