Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.● Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :● Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.● Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :● Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.● Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.● Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.● Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.● Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,● et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.● Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.● Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.● Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.● Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.● Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,● dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.● Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.● Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.● Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.● Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,● et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.● Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.● Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.● Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :● habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.● Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.● Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.● Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.● Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,● dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.● Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :● Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.● Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.● Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.● Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.● Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.● Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.● Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.● Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.● Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,● dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,● dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,● dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.●
Genesis 36
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 80404e5c…eeb328