Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.● Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,● qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.● Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :● benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :● nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.● Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.● Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :● nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?● Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.● Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :● et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.● Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,● vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,● et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.● In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,● et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :● cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.● His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :● tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.● Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.● Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.● Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.●
Genesis 39
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: aa9c3016…0e47e7