Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.● Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.● Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.● Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.● Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.● Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?● nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.● Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.● Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?● Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.● Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.● Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.● Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.● Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.● Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.● Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.● Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.● Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.● Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.● Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.● Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.● Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.● Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.● Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.● Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.● Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.●
Genesis 4
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 7aa1dfce…cd9e9e